SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CVI
Quomodo una creatura aliam moveat, et de angelorum illuminatione
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum unus angelus illuminet alium.
Co. – Unus angelus alium illuminat in quantum ei veritatem quam cognoscit manifestam facit, vel confortando ipsius intellectum, vel ex parte similitudinis rei intellectae.
2. – Utrum unus angelus moveat voluntatem alterius.
Co. – Cum angelus nec sit bonum universale, neque illud ostendat, nec sit auctor intellectualis naturae, alterius voluntatem movere non potest.
3. – Utrum angelus inferior superiorem illuminare possit.
Co. – Cum ordo contineatur sub ordine sicut causa continetur sub causa, non potest angelus inferior superiorem illuminare, potentia scilicet naturali et ordinaria.
4. – Utrum angelus superior illuminet inferiorem de omnibus sibi notis.
Co. – Cum de ratione boni sit ut se aliis communicet, oportet angelos superiores qui sunt in plenissima participatione divinae bonitatis illuminare inferiores de omnibus quae noverunt; ita tamen ut perfectiorem scientiam habentes in altiori ordine permaneant.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 65.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: