SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CV
De mutatione creaturarum a Deo
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Deus possit immediate movere materiam ad formam.
Co. – Cum Deus sub potestate sua quam produxit materiam contineat, immediate eam ad formam movere potest.
2. – Utrum Deus possit immediate movere aliquod corpus.
Co. – Cum corpora moveantur immediate a causis creatis, nulli debet venire in dubium quin Deus, qui potest immediate formam materiae imprimere, possit immediate quodcumque corpus movere.
3. – Utrum Deus moveat immediate intellectum creatum.
Co. – Cum Deus sit primum intelligens, et primum ens, in quo omnia entia praeexistunt intelligibiliter, movet intellectum creatum, et dando ei virtutem ad intelligendum, et imprimendo species intelligibiles quibus actu intelligat.
4. – Utrum Deus possit movere voluntatem creatam.
Co. – Proprium est Dei voluntatem movere, ipsam in volente causando et objective interius efficaciter illam inclinando.
5. – Utrum Deus operetur in omni operante.
Co. – Deus non sic in omnibus operatur agentibus ut et ipsa non operentur, sed operatur in quolibet finaliter, effective et formaliter, ut tamen et ipsa etiam agant.
6. – Utrum Deus possit facere aliquid praeter ordinem rebus inditum.
Co. – Prout ordo rerum dependet a prima causa, non potest Deus contra ordinem rerum facere; prout vero dependet a qualibet secundarum causarum, praeter ordinem rerum facere potest.
7. – Utrum omnia quae Deus facit praeter ordinem naturalem rerum sint miracula.
Co. – Cum miraculum dicatur quasi admiratione plenum, oportet illa quae a Deo fiunt praeter causas nobis notas miracula dici.
8. – Utrum unum miraculum sit majus alio.
Co. – Miraculorum unum alio majus esse contingit, non secundum comparationem ad divinam potentiam, sed ad facultatem naturae, quatenus magis eam excedit.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 64-65.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: