DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CIV

 

De effectibus divinae gubernationis in speciali

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

 

1. – Utrum creaturae indigeant ut a Deo conserventur.

 

Co. – Cum Deus sit prima omnium causa in fieri et esse, necesse est ut omnia etiam ab ipso conserventur.

 

2. – Utrum Deus immediate omnem creaturam conservet.

 

Co. – Deus non omnia immediate conservat in esse, sed quaedam immediate et aliqua mediantibus aliis.

 

3. – Utrum Deus possit aliquid in nihilum redigere.

 

Co. – Sicut Deus non de necessitate naturae sed libere res in esse produxit et conservat, ita pro sua voluntate illas in nihilum redigere potest.

 

4. – Utrum aliquid in nihilum redigatur.

 

Co. – Cum nec secundum ordinem naturalem rebus inditum, nec per miracula, quae fiunt ad gratiae manifestationem, aliqua creaturarum in nihilum redigatur, simpliciter dicendum est nihil omnino in nihilum redigi.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 64.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: