SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CIII
De gubernatione rerum in communi
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum mundus gubernetur ab aliquo.
Co. – Cum omnia quae sunt in mundo certos et determinatos fines consequantur, a divina sapientia regantur necesse est.
2. – Utrum finis gubernationis mundi sit aliquid extra mundum.
Co. – Cum principium rerum sit externum, oportet et finem gubernationis mundi esse aliquid extra mundum.
3. – Utrum mundus gubernetur ab uno.
Co. – Cum finis gubernationis mundi sit optimum bonum, necesse est ipsum ab uno gubernari.
4. – Utrum effectus gubernationis sit unus tantum, et non plures.
Co. – Principalis finis gubernationis unus est, generales fines sunt duo, et in particulari sunt innumerabiles.
5. – Utrum omnia divinae gubernationi subdantur.
Co. – Cum Deus sit effectiva causa omnium, necesse est ut omnia divinae providentiae subdantur, non solum superiora, sed omnia humana et inferiora.
6. – Utrum omnia immediate gubernentur a Deo.
Co. – Gubernantur omnia immediate a Deo secundum rationem gubernationis; quoad executionem vero, quaedam mediantibus aliis gubernantur.
7. – Utrum aliquid praeter ordinem divinae gubernationis contingere possit.
Co. – Cum divina providentia sit universalis causa non unius tantum generis sed universaliter totius entis, nihil potest praeter illius ordinem in universo evenire.
8. – Utrum aliquid possit reniti contra ordinem gubernationis divinae.
Co. – Cum unumquodque operatione sua ad bonum tendat, licet possit a determinato ordine boni declinare, constat nihil contra niti divinae ordinationi in generali, sed tantum in speciali.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 63.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: