SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO X
De Dei aeternitate
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum convenienter definiatur aeternitas, quod est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.
Co. – Aeternitas recte definitur: interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.
2. – Utrum Deus sit aeternus.
Co. – Deus, immutabilis existens, aeternus non solum est, sed etiam est sua aeternitas.
3. – Utrum esse aeternum sit proprium Dei.
Co. – Solus Deus, vere et proprie immutabilis cum sit, aeternus est; caetera vero eo aeterna sunt quo aliquam immutabilitatem participant.
4. – Utrum aeternitas differat a tempore.
Co. – Differt aeternitas a tempore quod ea est tota simul, tempus vero successivum est; non autem differunt quod aeternitas principio et fine careat, tempus vero non, nisi quoad mensurata, vel in potentia, intelligendo ea sic differre.
5. – De differentia aevi et temporis.
Co. – Aevum ipsum est medium inter aeternitatem et tempus, utroque participans.
6. – Utrum sit unum aevum tantum.
Co. – Quo plura aeviterna sunt, aeva etiam plura sunt; magis tamen unum tantum aevum est, mensura unius primi aeviterni quod simplicissimum est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 6-7.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: