SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCVI
De potestate legis humanae
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum lex humana debeat poni in communi magis quam in particulari.
Co. – Cum lex humana ad commune bonum ordinetur, in communi magis quam in particulari poni debet, et secundum personas, et negotia, et tempora.
2. – Utrum ad legem humanam pertineat omnia vitia cohibere.
Co. – Quoniam, secundum Sapientis sententiam, qui nimium emungit, elicit sanguinem, non potest humana lex, quae promiscuae ponitur multitudini plerosque habenti imperfectos, omnia vitia cohibere, sed graviora tantum sine quorum prohibitione societas humana servari non posset.
3. – Utrum lex humana praecipiat actus omnium virtutum.
Co. – Non quoscumque virtutum actus lex humana praecipit, sed illos duntaxat per quos homo ad bonum commune ordinatur.
4 – Utrum lex humana imponat homini necessitatem in foro conscientiae.
Co. – Justae leges humanae obligant homines in foro conscientiae, ratione legis aeternae a qua derivantur.
5. – Utrum omnes subjiciantur legi.
Co. – Quicumque potestati subjecti sunt legi etiam subjiciuntur; non tamen omnes aliquo poenae timore legibus subditi sunt, sed soli mali.
6. – Utrum ei qui subditur legi liceat praeter verba legis agere.
Co. – Semper ei qui legi subditur verba legis servanda sunt, nisi adsit periculum publici boni; quod si subitum sit, non patiens tantam moram ut ad superiorem recurri possit, praeter verba legis agere licet.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 140-141.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIV, Kraków 2024
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: