DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XCV

 

De lege humana

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum fuerit utile aliquas leges poni ab hominibus.

 

Co. – Necessarium fuit ad quietam et pacificam hominum vitam, aliquas ab hominibus leges imponi, quibus improbi metu poenae a vitiis cohiberentur, et virtutem assequi possent.

 

2. – Utrum omnis lex humanitus a lege naturali derivetur.

 

Co. – Cum in rebus humanis aliquid ex eo quod ad rationis regulam sit conforme justum dicatur, lex vero non sit quae justa non fuerit, necessum est a lege naturali, quae prima est rationis regula, omnem humanam legem derivari.

 

3. – Utrum Isidorus convenienter qualitatem legis positivae describat.

 

Co. – Omnem humanam seu positivam legem necesse est justam, honestam, possibilem secundum naturam, secundum patriae consuetudinem, loco temporique convenientem, necessariam, utilem, manifestam, et pro communi civium utilitate scriptam esse.

 

4. – Utrum Isidorus convenienter ponat divisionem humanarum legum.

 

Co. – Lex humana, ut a lege naturae derivatur, dividitur in jus gentium et jus civile; ut vero ordinatur ad bonum commune, dividitur secundum varietatem ministrorum, vel secundum varietatem regiminum aut eorum de quibus leges feruntur, vel denique secundum nomina illorum qui legem instituerunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 140.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: