DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XCIII

 

De lege aeterna

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum lex aeterna sit summa ratio in Deo existens.

 

Co. – Divinae sapientiae ratio, sicut ex eo quod cuncta per eam creata sint, artis, vel exemplaris, vel ideae rationem habet, ita ex eo quod ad debitum finem cuncta moveat, rationem aeternae legis obtinet.

 

2. – Utrum lex aeterna sit omnibus nota.

 

Co. – Quamvis aeternam legem, prout in seipsa est, solus Deus, et beati qui Deum per essentiam vident, cognoscant: omnes tamen rationis participes, cum aliquid veritatis, ad minus principiorum naturalium, habeant, etiam legis aeternae, quae est veritas incommutabilis, aliquam notitiam habere censentur.

 

3. – Utrum omnis lex a lege aeterna derivetur.

 

Co. – Quoniam, teste B. Augustino, in temporali lege nihil est justum ac legitimum quod non sit ex lege aeterna profectum, certum est omnes leges, inquantum participant de ratione recta, intantum a lege aeterna derivari.

 

4. – Utrum necessaria et aeterna subjiciantur legi aeternae.

 

Co. – Quum lex aeterna sit divinae gubernationis ratio, omnia creata sive contingentia sive necessaria illi subjecta sunt.

 

5. – Utrum naturalia contingentia subsint legi aeternae.

 

Co. – Cum Deus toti naturae principia propriorum actuum impresserit, etiam naturalia contingentia aeternae legi subesse perspicuum est.

 

6. – Utrum omnes res humanae subjiciantur legi aeternae.

 

Co. – Res omnes humanae aeternae legi subjiciuntur, tametsi aliter boni, aliter mali homines gubernentur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 138-139.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXIII, Kraków 2023

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: