SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCII
De effectibus legis
IN 2 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum effectus legis sit facere homines bonos.
Co. – Sicut principis est bene imperare, sic subditorum propria virtus, quae eos bonos facit, est bene obedire, ad quod lex inducit; unde proprius legis effectus est homines vel secundum quid, vel simpliciter bonos efficere.
2. – Utrum legis actus convenienter assignentur.
Co. – Secundum tres humanorum actuum differentias, tres etiam nominantur legis actus: imperat siquidem lex actus virtuosos, prohibet vitiosos, permittit indifferentes: quartus autem, qui est punire, secundum id sumitur per quod lex ad obediendum inducit, quod est timor poenae.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 138.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXI, Kraków 2021
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: