DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XCI

 

De legum diversitate

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum sit aliqua lex aeterna.

 

Co. – Est aliqua lex aeterna, ratio videlicet gubernativa totius universi in mente divina existens.

 

2. – Utrum sit in nobis aliqua lex naturalis.

 

Co. – Est in hominibus lex quaedam naturalis, participatio videlicet legis aeternae secundum quam bonum et malum discernunt.

 

3. – Utrum sit aliqua lex humana.

 

Co. – Praeter aeternam et naturalem legem, est lex quaedam ab hominibus inventa, secundum quam in particulari disponuntur quae in lege naturae continentur.

 

4. – Utrum fuerit necessarium esse aliquam legem divinam.

 

Co. – Praeter naturalem et humanam legem, divina quaedam lex necessaria fuit per quam homo in supernaturalem suum finem, qui est aeterna beatitudo, ordinaretur atque infallibiliter dirigeretur.

 

5. – Utrum lex divina sit una tantum.

 

Co. – Sicuti eumdem dicimus hominem puerum et virum, sic veterem legem et novam tantum unam esse legem divinam, secundum imperfectum et perfectum divisam, dicimus.

 

6. – Utrum sit aliqua lex fomitis.

 

Co. – Ipse sensualitatis impetus ex destitutione originalis justitiae proveniens lex carnis seu lex fomitis dicitur, legisque rationem habet inquantum est poenalis et ex lege divina hominem propria dignitate destitutum consequens.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 137.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXI, Kraków 2021

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: