SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XC
De legibus
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum lex sit aliquid rationis.
Co. – Cum lex sit quaedam regula, et humanorum actuum mensura, necesssario ad ipsam rationem spectat.
2. – Utrum lex ordinetur semper ad bonum commune.
Co. – Cum lex sit regula humanorum actuum, quorum ultimus finis est beatitudo, et quidem communis, necesse semper ad bonum commune ordinatur.
3. – Utrum ratio cujuslibet sit factiva legis.
Co. – Cum lex ordinet hominem in bonum commune, non cujuslibet ratio facere potest legem, sed multitudinis vel principis vicem multitudinis gerentis.
4. – Utrum promulgatio sit de ratione legis.
Co. – Cum lex per modum regulae quae iis quibus imponitur applicari debet constituatur, eam, ut obligandi vim habeat, promulgari et ad eorum qui legi subjiciuntur notitiam deduci oportet.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 136-137.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXI, Kraków 2021
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: