SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO IX
De motivo voluntatatis
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum voluntas moveatur ab intellectu.
Co. – Movet intellectus voluntatem non quoad exercitium actus, sed quoad specificationem; voluntas vero omnes potentias movet quoad exercitium.
2. – Utrum voluntas moveatur ab appetitu sensitivo.
Co. – Cum secundum passionem appetitus sensitivi immutetur homo ad aliquam dispositionem, recte dicitur voluntas ex parte objecti ab appetitu sensitivo moveri.
3. – Utrum voluntas moveat seipsam.
Co. – Voluntas, finem et bonum volendo, seipsam movere potest ad volendum ea quae ad finem sunt.
4. – Utrum voluntas moveatur ab aliquo exteriori principio.
Co. – Non tantum ex appetitu boni et finis ipsa voluntas movetur, sed necessarium est ut ab exteriori objecto moveatur in suum primum actum.
5. – Utrum voluntas moveatur a corpore coelesti.
Co. – Cum voluntas sit potentia omnino immaterialis et incorporea, non potest nisi indirecte a corporibus coelestibus moveri.
6. – Utrum voluntas moveatur a Deo solo sicut ab exteriori principio.
Co. – Cum humana voluntas sit animae rationalis potentia ad universale bonum ordinem habens, non potest nisi a Deo ut ab exteriori principio moveri.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 82-83.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: