SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXIX
De peccato veniali secundum se
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum peccatum veniale causet maculam in anima.
Co. – Peccatum veniale cum non tollat habitum charitatis neque aliarum virtutum, sed magis impediat actus illarum, non inducit maculam in anima, nisi inquantum nitorem qui est ex virtutum actibus impedit.
2. – Utrum convenienter peccata venialia per lignum, foenum, et stipulam designentur.
Co. – Venialia peccata recte Apostolus ligno, foeno, et stipulae comparavit, quoniam tria ista levia sunt celeriterque igne absumuntur, et alia aliis celerius; unde venialium alia aliis citius purgari ostenditur.
3. – Utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter.
Co. – Quia non committitur veniale peccatum nisi ex hoc quod corpus animae et sensualitas rationi non perfecte subjicitur, et talis imperfectio perdurante innocentiae statu non erat, ideo non potuit homo in statu innocentiae venialiter peccare antequam mortaliter.
4. – Utrum angelus bonus vel malus possit peccare venialiter.
Co. – Quoniam boni Angeli in gratia confirmati sunt, nullo modo peccare possunt; mali autem in nihil moventur nisi in ordine ad finem peccati superbiae ipsorum, et ideo in omnibus peccant mortaliter quaecumque propria voluntate agunt.
5. – Utrum primi motus sensualitatis in infidelibus sint peccata mortalia.
Co. – Cum sensualitas non sit subjectum peccati mortalis, nec sine consensu rationis fiat culpa mortalis, consequens est primos motus tam fidelium quam infidelium, nisi eis consentiant, non esse peccata mortalia.
6. – Utrum peccatum veniale possit esse in aliquo cum solo originali.
Co. – Cum defectus aetatis prohibens rationis usum a mortali excuset, multo magis a veniali excusare credendus est; unde fieri non potest ut peccatum veniale in aliquo sit cum solo originali absque mortali.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 136.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXI, Kraków 2021
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: