SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXVIII
De peccato veniali et mortali
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale.
Co. – Peccatum omne aut mortale, sive contra ordinem charitatis, aut veniale est, et praeter illum ordinem, et ex se dignum venia.
2. – Utrum peccatum mortale et veniale differant genere.
Co. – Peccatum veniale et mortale differunt genere ex objectis: sed quia actus morales non modo ex objecto, verum etiam ex dispositione agentis rationem boni et mali recipiunt, contingit veniale ex genere esse mortale ex parte agentis propter malam ejus intentionem, et mortale ex genere esse veniale propter imperfectionem actus, quando subitus est et non ratione deliberatus.
3. – Utrum peccatum veniale sit dispositio ad mortale.
Co. – Veniale et mortale peccatum cum differant specie, non potest veniale dispositio esse ad mortale, nisi forte ex dispositione agentis, et indirecte per modum removentis prohibens.
4. – Utrum peccatum veniale possit fieri mortale.
Co. – Licet nunquam fieri possit ut unus idemque actus primum veniale sit ac deinde mortale peccatum, neque etiam ut vel omnia totius mundi venialia uni peccato mortali aequivaleant, tamen contingere potest ut actus venialis per aliquam mutationem mortale fiat, aut multa venialia ad unum mortale disponant.
5. – Utrum circumstantia possit facere de veniali mortale.
Co. – Quoniam veniale ex genere specie differt a mortali ex genere, fieri nullo modo potest ut circumstantia faciat de veniali mortale, nisi quando illa circumstantia est quaedam moralis actus differentia specifica novam peccati speciem constituens.
6. – Utrum peccatum mortale possit fieri veniale.
Co. – Licet veniale peccatum per additionem mortalis deformitatis fiat mortale, tamen mortale peccatum per accessionem venialis deformitatis non fit veniale, sed magis aggravatur; dici tamen potest mortale ex genere fieri veniale ex imperfectione actus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 135.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: