SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXVII
De reatu poenae
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum reatus poenae sit effectus peccati.
Co. – Cum peccans agat contra ordinem rationis legisque humanae et divinae, necessario eo ipso quod peccat aliquem poenae reatum incurrit.
2. – Utrum peccatum possit esse poena peccati.
Co. – Tametsi peccatum unum alterius peccati poena non sit, cum ea contra voluntatem, peccatum autem a voluntate procedat, est nihilominus variis modis unum peccatum alterius poena per accidens.
3. – Utrum aliquod peccatum inducat reatum aeternae poenae.
Co. – Quascumque peccata charitatem tollunt, poenae aeternae reatum inducunt.
4. – Utrum peccato debeatur poena infinita secundum quantitatem.
Co. – Sicut peccatum ex parte aversionis ab infinito bono infinitum est, finitum vero ex parte conversionis ad bonum creatum et commutabile, sic et poena peccato respondens partim finita partim infinita dici debet.
5. – Utrum omne peccatum inducat reatum poenae aeternae.
Co. – His tantum peccatis aeterna poena debetur quae contrariantur charitati; his vero quae praeter ordinem charitatis sunt, temporalis tantum.
6. – Utrum reatus poenae remaneat post peccatum.
Co. – Remota macula culpae remanet reatus, non poenae simpliciter, sed satisfactoriae.
7. – Utrum omnis poena sit propter aliquam culpam.
Co. – Quaevis poena sive simpliciter sive satisfactoria, propter aliquam culpam est, sive originalem sive actualem, propriam vel alterius.
8. – Utrum aliquis puniatur pro peccato alterius.
Co. – Poenarum alia est satisfactoria, quam alius pro alio voluntarie assumit; alia medicinalis, quam Deus vel homo infligit ad medicinam, etiam pro alterius peccato; alia denique est quae mere poena est, qua pro suo quisque peccato tantummodo punitur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 134.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: