SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXV
De effectibus peccati
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum peccatum diminuat bonum naturae.
Co. – Inter naturae bona, aliud (originalis justitia) in totum sublatum est per peccatum, aliud (principia naturae et proprietates) nec sublatum est nec diminutum, aliud denique (inclinatio ad virtutem) sublatum quidem non est, verum valde diminutum.
2. – Utrum totum bonum humanae naturae possit auferri per peccatum.
Co. – Quemadmodum per peccatum fieri non potest ut homo desinat esse rationalis, ita bonum naturae, quod est naturalis inclinatio ad virtutem homini conveniens ex hoc ipso quod rationalis est, non potest peccatum ab eo totum auferre.
3. – Utrum convenienter ponantur vulnera naturae ex peccato consequentia, infirmitas, ignorantia, malitia, et concupiscentia.
Co. – Quatuor sunt potentiae animae, quae ut virtutum ita et vitiorum subjecta esse possunt; pro quarum numero quatuor naturae vulnera convenienter enumerantur: ignorantia in intellectu, malitia in voluntate, infirmitas in irascibili, et concupiscentia in concupiscibili.
4. – Utrum privatio modi, speciei et ordinis sit effectus peccati.
Co. – Qualicumque bono privet originale peccatum seu actuale, eo ipso privat modo, specie, et ordine.
5. – Utrum mors et alii corporales defectus sint effectus peccati.
Co. – Mors caeterique in humana natura corporales defectus, cum sint praeter intentionem peccantis, per se effectus peccati primi parentis dici nequeunt; sed per accidens tantum prout removens prohibens causae nomen sortitur, quia scilicet per ipsum sublata est originalis justitia, quae omnem deordinationem et defectum prohibebat.
6. – Utrum mors et alii defectus sint naturales homini.
Co. – Quanquam mors aliique corporales defectus sint circa naturam particularem, sunt tamen secundum naturam universalem homini naturales, non quidem a parte formae, sed materiae.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 132-133.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: