DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXIV

 

De causa peccati, secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum cupiditas sit radix omnium peccatorum.

 

Co. – Quoniam divitiis juvatur homo ad fovenda quaecumque peccati desideria eaque perficienda, ideo cupiditas, etiam secundum quod inordinatum amorem divitiarum significat, omnium malorum radix dici debet.

 

2. – Utrum superbia sit initium omnis peccati.

 

Co. – Quoniam inordinate se homo ad temporalia convertens, semper singularem quamdam perfectionem et excellentiam tanquam finem desiderat, recte ex hac parte superbia, qua inordinatus est propriae excellentiae appetitus, initium omnis peccati ponitur.

 

3. – Utrum praeter superbiam et avaritiam sint alia peccata specialia quae dici debeant capitalia.

 

Co. – Non tantum avaritia et superbia capitalia vitia sunt uti radices, sed multa alia: quaecumque scilicet dirigunt homines in alia peccata, veluti duces exercituum.

 

4. – Utrum convenienter dicantur septem vitia capitalia.

 

Co. – Illa vitia dicuntur capitalia quorum fines habent quasdam principales et primarias appetitum movendi rationes, pro quarum rationum septuplici distinctione, et ipsa capitalia vitia septem distinguuntur: superbia, avaritia, luxuria, invidia, gula, ira et acedia.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 132.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: