DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXIII

 

De subjecto originalis peccati

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1.Utrum originale peccatum sit magis in carne quam in anima.

 

Co. – Cum originale peccatum sit quaedam culpa, nonnisi in anima, quae sola virtutis vitiique subjectum est, ut in subjecto esse potest; et in ipso Adam ut in principali causa, in semine vero et carne ut instrumento.

 

2. – Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis.

 

Co. – Cum anima sit quam primo ut generationis terminum origo attingit secundum suam essentiam, illa peccati originalis primum subjectum est.

 

3. – Utrum peccatum originale per prius inficiat voluntatem quam alias potentias.

 

Co. – Peccatum originale, secundum eam quam ad actum habet inclinationem consideratum, immediate post essentiam animae, quae primum ejus est subjectum, voluntatem respicit.

 

4. – Utrum praefatae potentiae sint magis infectae quam aliae.

 

Co. – Quanquam omnes animae potentiae originali peccato sunt infectae, vis tamen generativa, vis concupiscibilis, et sensus tactus, quia ad illum actum per quem corruptio traducitur concurrunt, sunt caeteris potentiis magis infectae.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 131-132.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: