DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXII

 

De originali peccato quantum ad suam essentiam

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1.Utrum originale peccatum sit habitus.

 

Co. Originale peccatum est habitus, non quidem sicut scientia, sed sicut quaedam inordinata naturae dispositio et languor consequens originalis justitiae privationem.

 

2. Utrum in uno homine sint multa originalia peccata.

 

Co. Peccatum originale est unum specie, et in uno homine non potest esse nisi unum numero; in diversis autem hominibus est unum specie et proportione, diversum autem numero.

 

3. Utrum originale peccatum sit concupiscentia.

 

Co. Cum originale peccatum justitiae originali opponatur, nihil aliud formaliter est quam justitiae originalis per quam Deo voluntas subdebatur privatio; materialiter vero, aliarum animae virium ad bonum commutabile inordinata conversio, quae communi nomine concupiscentia dici potest.

 

4. Utrum peccatum originale sit aequaliter in omnibus.

 

Co. Originale peccatum cum sit privatio originalis justitiae, in omnibus oppositum habitum penitus tollens, non magis in uno quam in alio esse potest.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 131.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: