SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXI
De causa peccati ex parte hominis
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros.
Co. – Sicut originalis justitia, quae erat quoddam donum gratiae toti humanae naturae divinitus in primo parente collatum, simul cum natura in posteros traducta fuisset si ille in sua innocentia perstitisset, sic primum ejusdem peccatum, quo tota natura humana infecta est, simul cum natura in posteros per originem transit ac derivatur.
2. – Utrum etiam alia peccata primi parentis vel proximorum parentum traducantur in posteros.
Co. – Quia solum primum primi hominis peccatum ipsam hominis naturam vitiavit, caetera vero ejusdem, sicut et omnia aliorum hominum peccata, solam personam vitiant, non naturam, recte solum primi hominis peccatum in posteros traduci dicitur.
3. – Utrum peccatum primi parentis transeat per originem in omnes homines.
Co. – Omnes homines, praeter solum Christum, ex Adam derivatos, quia dubium non est quin Christo redemptore singuli indigeant, originale peccatum ex Adam contraxisse, saltem in potentia (propter B. Virginem) si non omnes actu, firmiter credendum est.
4. – Utrum si aliquis ex humana carne formaretur miraculose, contraheret originale peccatum.
Co. – Cum originale peccatum derivetur in posteros per motum generationis ab ipso primo parente, fieri non potest ut si quis miraculose ex humana carne formaretur peccatum originale contraheret.
5. – Utrum si Adam non peccasset, Eva peccante, filii originale peccatum contraherent.
Co. – Quoniam peccatum originale a patre qui activum in generatione principium est, non a matre quae materiam tantum secundum philosophos ministrat, contrahitur, ideo si Eva peccante Adam non peccasset, non fuisset originale peccatum traductum in posteros; e converso autem si Adam peccasset et Eva non.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 130.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: