SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXX
De causa peccati ex parte diaboli
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum diabolus sit homini directe causa peccandi.
Co. – Cum eatenus solum peccati causa esse diabolus possit quatenus appetibile aliquod sensui proponit vel rationi persuadere nititur, liberam vero hominis voluntatem non necessario moveat, non potest diabolus directe vel sufficienter causa esse homini peccandi.
2. – Utrum diabolus possit inducere ad peccandum interius instigando.
Co. – Quum ipsi phantasiae imaginarias quasdam formas offerre et in appetitu sensitivo passiones concitare diabolus possit, etiam interius instigando ad peccandum inducere potest.
3. – Utrum diabolus possit necessitatem inferre ad peccandum.
Co. – Quum frustra B. Petrus nos admoneret ut diabolo resisteremus, falsumque diceret B. Jacobus: resistite diabolo, et fugiet a vobis, si homo tentationi ejus necessario succumberet, non potest diabolus homini necessitatem ad peccandum inferre.
4. – Utrum omnia peccata hominum sint ex suggestione diaboli.
Co. – Est quidem daemon occasio omnium peccatorum, cum primum hominem ad peccandum induxerit, unde tota infecta est humana natura et proclivis ad peccandum facta; non tamen singula peccata ex illius suggestione fiunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 129-130.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: