DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO VIII

 

De voluntate, quorum sit ut volitorum

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum voluntas sit tantum boni.

 

Co. – Voluntas, cum sit inclinatio consequens intellectus apprehensionem, nonnisi in bonum vel apparens bonum tendit.

 

2. – Utrum voluntas sit tantum finis, an etiam eorum quae sunt ad finem.

 

Co. – Voluntas, ut potentia est, finem et ea quae sunt ad finem tanquam bona respicit; ut vero actum nominat, proprie tantum finis est.

 

3. – Utrum voluntas eodem actu moveatur in finem et in id quod est ad finem.

 

Co. – Non solum in finem, sed et in ea quae ad finem sunt voluntas eodem actu ferri potest, quanquam diversa ratione.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 82.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: