SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXIX
De causis exterioribus peccati
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Deus sit causa peccati.
Co. – Cum Deus omnium ultimus finis et bonum existens omnia ad seipsum dirigat et convertat, nec alicui quicquam debeat, non potest alicui directe vel indirecte causa peccati esse.
2. – Utrum actus peccati sit a Deo.
Co. – Cum actus peccati sit ens, necessario est a Deo, sed defectus est a causa creata.
3. – Utrum Deus sit causa excaecationis et indurationis.
Co. – Deus est causa excaecationis et obdurationis, non malitiam inserendo sed gratiam suam subtrahendo.
4. – Utrum excaecatio et obduratio semper ordinentur ad salutem ejus qui excaecatur et obduratur.
Co. – Excaecatio cum sit dispositio ad peccatum, nulli ex se ad salutem datur sed ad damnationem; excaecatio autem ex divina misericordia nonnullis est ad salutem, ut in peccatum lapsi humiliter poenitentiam agant et ad Deum convertantur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 129.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: