DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXVI

 

De causis peccati in speciali

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum ignorantia possit esse causa peccati.

 

Co. – Non quaevis ignorantia peccantis causa est peccati, sed illa tantum quae tollit scientiam prohibentem actum peccati.

 

2. – Utrum ignorantia sit peccatum.

 

Co. – Ignorantia quae studio superari non potest nullum est peccatum, sed tantum vincibilis, si sit eorum quae quis scire tenetur, non illorum quae scire non tenetur.

 

3. – Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato.

 

Co. – Ignorantia consequens vel concomitans actum peccati non excusat a peccato, ignorantia vero quae causa est actus peccati excusat; sed non ex toto, nisi sit ignorantia invincibilis vel ejus quod quis scire non tenetur.

 

4. – Utrum ignorantia diminuat peccatum.

 

Co. – Ignorantia sicut ipsum voluntarium ita etiam ipsum peccatum vel auget vel diminuit: illa siquidem ignorantia quae directe et per se voluntaria est peccatum auget, quae vero indirecte vel per accidens voluntaria ipsum diminuit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 126-127.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: