DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXV

 

De causis peccatorum in generali

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum peccatum habeat causam.

 

Co. – Peccatum cum sit quidam actus inordinatus ex parte actus, habet causam per se illius productivam, quae ex parte inordinationis actus est illius per accidens causa, prout praeter agentis intentionem evenit.

 

2. – Utrum peccatum habeat causam interiorem.

 

Co. – Intellectus et voluntas causae sunt interiores actus peccati immediatae, mediatae vero imaginatio seu apprehensio et appetitus sensitivus.

 

3. – Utrum peccatum habeat causam exteriorem.

 

Co. – Potest aliquid exterius, ut homo vel daemon peccatum persuadens et exteriora bona appetitum sensitivum moventia, causa esse peccati, non tamen ad peccandum sufficienter inducens.

 

4. – Utrum peccatum sit causa peccati.

 

Co. – Quia peccatum ex parte actus causam habet, recte, sicut unus actus humanus alterius saepe causa in quovis genere causae dicitur, ita et unum peccatum alterius peccati causa dici potest.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 126.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: