SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXIV
De subjecto peccatorum
IN 10 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum voluntas sit subjectum peccati.
Co. – Cum necesse sit morales quoscumque actus in suo esse principio sicut in subjecto, talis autem actus peccatum sit, recte voluntas sicut peccati principium ita et ejusdem subjectum esse dicitur.
2. – Utrum sola voluntas sit subjectum peccati.
Co. – Quum idem sit actus voluntarii principium et subjectum, consequitur non solam voluntatem, quae principium est actus voluntarii eliciti, verum etiam alias potentias, quae actus voluntarii imperati principium esse possunt, peccati subjectum esse.
3. – Utrum in sensualitate possit esse peccatum.
Co. – Quum in sensualitate possit esse actus inordinatus et aliquo modo voluntarius, in ea peccatum esse potest.
4. – Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale.
Co. – Quoniam peccatum mortale aversionem ab ultimo fine includit, soliusque rationis est ab ultimo fine actum avertere sicut etiam in eumdem convertere, fieri non potest ut in sensualitate peccatum mortale sit.
5. – Utrum peccatum possit esse in ratione.
Co. – Pro duplici rationis munere bifariam in ratione peccatum esse contingit: uno quidem modo, dum illud quod potest ac debet scire non cognoscit; altero autem dum inordinatos inferiorum virium actus vel imperat vel etiam post deliberationem non coercet.
6. – Utrum peccatum morosae delectationis sit in ratione.
Co. – Quoniam quandoque fit ut ratio passionis motum insurgentem, tametsi inordinatum esse prius animadverterit, non reprimat, verum circa eum libenter immoretur, convenienter morosos delectationis peccatum in ratione constituitur.
7. – Utrum peccatum consensus in actum sit in ratione superiori.
Co. – Consensus in actum, quia consummatio est finisque peccati, proprie in superiori ratione ut in causa suprema penes quam supremum est judicium ponitur; consensus vero in delectationem, quia praeambulum tantum est quod ad actum inducit, rationi inferiori quae judicium inferius habet tribuitur, quamvis et de delectatione superior ratio judicare possit.
8. – Utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale.
Co. – Sicut non quaevis delectatio, ita nec in quamvis delectationem consensus peccatum est mortale; verum in eam tantummodo quae peccati secundum se mortalis actum pro objecto habet; nam si ipsam cognitionem pro objecto habeat, aliter dicendum erit.
9. – Utrum in superiori ratione possit esse peccatum veniale, secundum quod est directiva inferiorum virium.
Co. – In ratione superiori, cum consentire contingat in actum venialis peccati, potest esse veniale peccatum.
10. – Utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale secundum seipsam.
Co. – Potest in superiori ratione veniale peccatum secundum seipsam esse, si sit absque deliberatione consensus in mortale; sed in his quae ad inferiores attinent vires, semper mortale peccatum est si sit consensus in mortale ex genere, et veniale si sit ex suo genere veniale.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 124-126.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: