DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXIII

 

De comparatione peccatorum ad invicem

 

IN 10 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum omnia peccata sint connexa.

 

Co. – Quum vitia quaedam seu peccata sibi invicem sint contraria, quae simul eidem inesse nequeunt, fieri non potest ut omnia peccata sint connexa.

 

2. – Utrum omnia peccata sint paria.

 

Co. – Cum per peccata non prorsus omni rationis bono privemur, sed nunc magis nunc minus a rationis rectitudine nos recedere contingat, peccata omnia paria esse dici non potest.

 

3. – Utrum gravitas peccatorum varietur secundum objecta.

 

Co. – Cum peccata ex objectis speciem habeant, ex eisdem quoque eorum variari gravitatem necesse est.

 

4. – Utrum gravitas peccatorum differat secundum dignitatem virtutum quibus opponuntur.

 

Co. – Cum sicut peccati gravitas ita et virtutis dignitas ex objecto unde utrumque speciem sortitur attendatur, majori virtuti majus ex parte objecti vitium opponi debet, etsi minora vitia, ut a majori virtute cohibentur, ei opposita dici possunt.

 

5. – Utrum peccata carnalia sint minoris culpae quam spiritualia.

 

Co. – Cum peccata carnalia ut hujusmodi in corpus proprium, quod ordine charitatis minus quam ipse Deus et proximus in quos per peccata spiritualia peccatur diligi debet, committantur, majoris esse culpae spiritualia quam carnalia manifestum est, tametsi haec majoris sint infamiae quam illa.

 

6. – Utrum gravitas peccatorum attendatur secundum causam peccati.

 

Co. – Peccatorum gravitas secundum peccati causas attendenda est, non tamen eodem modo: secundum enim voluntatem et finalem causam variatur peccati magnitudo, diminuitur autem ex causis quae voluntarium diminuunt.

 

7. – Utrum circumstantia aggravet peccatum.

 

Co. – Cum unumquodque ex eodem natum sit augeri ex quo causatur, et ex circumstantiis peccatum causetur, ex eisdem quoque peccatum aggravari necesse est.

 

8. – An gravitas peccati augeatur secundum majus nocumentum.

 

Co. – Nocumentum omne si vel praevisum et intentum vel saltem per se secutum ex actu peccati fuerit, directe peccatum aggravat; non sic si praevisum quidem fuerit, sed non intentum; et multo minus si nec intentum nec praevisum per accidens ad peccatum sese habeat.

 

9. – Utrum peccatum aggravetur secundum conditionem personae in quam peccatur.

 

Co. – Quum persona in quam peccatur sit quodammodo objectum peccati, necesse est aggravari peccatum secundum personae in quam peccatur conditionem et dignitatem.

 

10. – Utrum magnitudo personae peccantis aggravet peccatum.

 

Co. – Quaelibet peccantis personae magnitudo propter majorem de beneficiis acceptis ingratitudinem majusque aliorum scandalum auget peccatum ex deliberata voluntate commissum; ea autem quae secundum virtutem accipitur magnitudo peccatum ex surreptione et humana fragilitate ortum diminuit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 123-124.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: