SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXII
De peccatorum distinctione
IN 9 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum peccata differant specie secundum objecta.
Co. – Quoniam actus voluntarii, secundum quos attenditur specifica peccatorum distinctio, specie per objecta distinguuntur, etiam peccata specie per objecta distingui necesse est.
2. – Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus.
Co. – Quoniam ex objectis sive finibus peccata speciem recipiunt, convenit ut peccata illa quae in spirituali delectatione perficiuntur spiritualia vocentur; quae vero in delectatione carnali, carnalia.
3. – Utrum peccata distinguantur specie secundum causas.
Co. – Distinguuntur peccata specie non secundum diversas causas activas vel motivas, sed secundum diversos fines quos sibi peccantes praestituunt, a quibus ut objectis eorum voluntas movetur.
4. – Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum.
Co. – Cum omnia peccata sint actiones inordinatas contra eum qui in homine esse deberet ordinem ad Deum, ad seipsum, vel ad proximum, recte in peccata in Deum, in seipsum, et in proximum distinguuntur.
5. – Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum diversificet speciem.
Co. – Cum in peccatis reatus per accidens sint ex parte ipsius peccantis, non potest differentia venialis et mortalis peccati vel alia quaecumque penes reatum sumpta peccatorum species distinguere.
6. – Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie.
Co. – Quoniam commissionis et omissionis peccata ex eodem motivo procedunt, atque ad finem eumdem ordinantur, constat illa non differre specie; differunt autem, largius de specie loquendo, materialiter.
7. – Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cordis, oris et operis.
Co. – Quodvis peccatum dividitur in peccatum cordis, oris, et operis, non sicut in diversas species completas, nam consummatio peccati est in opere, sed secundum diversos gradus ejusdem peccati quoad speciem.
8. – Utrum superabundantia et defectus diversificent species peccatorum.
Co. – Peccata secundum superabundantiam et defectum non solum a se invicem secundum speciem diversa sunt, verum etiam contraria; cum ex diversis iisque contrariis objectis motivis causentur, a quibus specificantur actus peccati.
9. – Utrum peccata diversificentur specie secundum diversas circumstantias.
Co. – Peccati circumstantiae non distinguunt peccata secundum speciem, nisi ex diversis motivis proveniant.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 122-123.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: