SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXI
De vitiis et peccatis secundum se
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum vitium contrarietur virtuti.
Co. – Virtuti secundum quod ordinatur ad bonum peccatum ipsum contrariatur; ut vero bonitas quaedam est, ei opposita est malitia; vitium autem virtuti contrarium est secundum propriam rationem virtutis.
2. – Utrum vitium sit contra naturam.
Co. – Quoniam per animam rationalem homo speciem sortitur, eatenus contra hominis naturam vitium est quatenus ordinem rationis excludit.
3. – Utrum vitium sit pejus quam actus vitiosus.
Co. – Quia propter bonitatem vel malitiam ipsius actus dicitur habitus bonus vel malus, ex eo scilicet quod ad actum bonum vel malum inclinet, idcirco simpliciter loquendo actus mali habitu malo sunt pejores.
4. – Utrum peccatum simul possit esse cum virtute.
Co. – Mortale peccatum non potest simul esse cum virtutibus infusis sicut cum acquisitis, veniale tamen cum utrisque esse potest.
5. – Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus.
Co. – Cum per accidens interdum et praeter intentionem, ex causae vel occasionis circumstantia, peccatum omissionis sequi contingat, judicium autem de rebus secundum illud quod est per accidens ferri non debeat, verius dici potest aliquod peccatum absque omni actu esse posse.
6. – Utrum convenienter definiatur peccatum «esse dictum, vel factum, vel concupitum contra legem aeternam».
Co. – Cum peccatum nihil aliud sit quam actus humanus malus, recte a B. Augustino definitur «esse dictum, vel factum, vel concupitum contra legem aeternam».
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 121-122.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: