DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXX

 

De fructibus Spiritus sancti

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum fructus Spiritus sancti, quos Apostolus nominat Galat. 5, sint actus.

 

Co. – Spiritus sancti fructus, inquantum ab homine, non quidem secundum facultatem suae rationis sed secundum altiorem vim quae Spiritus sancti virtus est procedunt, actus humani dici possunt.

 

2. – Utrum fructus a beatitudinibus differant.

 

Co. – Quoniam omnia virtuosa opera in quibus homo delectatur, fructus non autem beatitudines, nisi perfecta excellentiaque fuerunt, dici possunt, fructus a beatitudinibus differre manifestum est.

 

3. – Utrum fructus convenienter enumerentur ab Apostolo.

 

Co. – Convenienti quodam numero duodecim Spiritus sancti fructus, secundum diversum ejus in nobis processum, ab Apostolo enumerati sunt Gal. 5.

 

4. – Utrum fructus Spiritus sancti contrarientur operibus carnis.

 

Co. – Secundum communem rationem contrariantur fructus Spiritus sancti operibus carnis, etsi secundum rationes proprias aliter sit; nihilominus singulis Spiritus sancti fructibus opera carnis adaptari possunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 121.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: