SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO VII
De circumstantiis humanorum actuum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum circumstantia sit accidens actus humani.
Co. – Circumstare aliquid dicitur quod quidem est extrinsecum a re et tamen ipsam attingit; circumstantiae ergo humanorum actuum recte accidentia eorum dicuntur.
2. – Utrum circumstantiae humanorum actuum sint considerandae a theologo.
Co. – Cum ex circumstantiis humani actus disponantur in ordinem ad ultimum finem, eorum speculatio maxime ad theologum spectat.
3. – Utrum convenienter enumerentur circumstantiae in tertio Ethicorum.
Co. – In humanis actibus, quis fecit, quibus auxiliis seu instrumentis, quid, ubi, cur, quomodo, quando, et circa quid fecerit, inspicienda sunt.
4. – Utrum sint principales circumstantiae, propter quid, et ea in quibus est operatio.
Co. – Circumstantia quae attingit actum ex parte finis prima est, scilicet cujus gratia, quam sequitur circumstantia attingens actum secundum substantiam, id est, quid fecit.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 81.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: