SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXIX
De beatitudinibus
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum beatitudines distinguantur a virtutibus et donis.
Co. – Distinguuntur beatitudines a virtutibus et donis, sicut actus ab habitibus.
2. – Utrum praemia quae attribuuntur beatitudinibus ad hanc vitam pertineant.
Co. – Omnia quae in beatitudinibus ponuntur tanquam praemia possunt esse vel ipsa beatitudo perfecta, et sic ad futuram vitam pertinent, vel aliqua beatitudinis inchoatio, et sic ad praesentem vitam spectant.
3. – Utrum convenienter enumerentur beatitudines.
Co. – Convenienti quodam numero expressae fuerunt beatitudines actibus virtutum et donis respondentes Matth. 5.
4. – Utrum praemia beatitudinum convenienter enumerentur.
Co. – Quoniam in beatitudinum enumeratis praemiis evangelista convenientiam ad merita quibus praemia tribuuntur observavit; beatitudinum praemia convenientissime expressa esse fatendum est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 120.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: