SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVIII
De donis
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum dona differant a virtutibus.
Co. – Virtutes a donis sic distinguuntur quod dona sunt quidam habitus hominem perficientes ad hoc ut instinctum atque motionem Spiritus sancti prompte sequatur, virtutes autem ad hoc ut imperium et motionem rationis sequatur.
2. – Utrum dona sint necessaria homini ad salutem.
Co. – Dona Spiritus sancti sunt homini necessaria, ut iis ad finem supernaturalem consequendum efficaciter moveatur.
3. – Utrum dona Spiritus sancti sint habitus.
Co. – Quia homo sic a Spiritu sancto agitur ut etiam ipse agat, inquantum est liberi arbitrii, necessarium est dona Spiritus sancti habitus esse, quibus homo perficitur ad prompte Spiritui sancto obediendum.
4. – Utrum convenienter septem dona Spiritus sancti enumerentur.
Co. – Septem sunt Spiritus sancti dona, quibus homo tam in ratione quam in appetitu perficitur ad virtutum opera consummanda: donum scilicet sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis, et timoris.
5. Utrum dona Spiritus sancti sint connexa.
Co. – Sicut nostra ratio per prudentiam perficitur, ita per charitatem Spiritus sanctus in nobis habitat; unde manifestum est dona Spiritus sancti in charitate connexa esse, sicuti virtutes morales in prudentia.
6. – Utrum dona Spiritus sancti remaneant in patria.
Co. – Dona Spiritus sancti, quoad ipsorum materiam circa quam nunc versantur, ipsa scilicet opera vitae activae, non remanebunt in patria; remanebunt autem, idque perfectissime, quantum ad essentiam donorum, quia tunc homo totaliter Deo subditus Spiritus sancti motionem perfectissime sequetur.
7. – Utrum dignitas donorum attendatur secundum enumerationem Isaiae, 11.
Co. – Donorum dignitas ordini qui apud Isaiam est respondet: partim simpliciter, quo modo sapientia et intellectus omnibus praeferuntur; partim secundum ordinem materiae, quo modo consilium et fortitudo praeferuntur scientiae et pietati.
8. – Utrum virtutes sint praeferendae donis.
Co. – Quanquam omnes virtutes theologicae (quia per eas homo Spiritui sancto moventi unitur) omnibus donis praeferendae sint, aliis tamen quibuscumque virtutibus dona, quia vires animae in comparatione ad Spiritum sanctum moventem perficiunt, sunt potiora.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 119-120.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: