SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVII
De virtututum duratione post hanc vitam
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum virtutes morales maneant post hanc vitam.
Co. – Quamvis non remaneant morales virtutes post hanc vitam quoad illarum materiam, quia nullus ibi erit concupiscentiae aut rebus venereis aut periculis, etc., locus, manebunt tamen in beatis quoad illud quod in ipsis rationis est.
2. – Utrum virtutes intellectuales maneant post hanc vitam.
Co. – Virtutes intellectuales post hanc vitam in hominibus manent, secundum id quod est in ipsis formale, videlicet intelligibiles species in intellectu servatas; non manent autem quoad materiale, scilicet ipsa phantasmata.
3. – Utrum fides maneat post hanc vitam.
Co. – Cum fides sit qua quis credit quod non videt, beatus autem id videat quo beatitfcatur, impossibile simpliciter est illam simul cum beatitudine in eodem permanere subjecto.
4. – Utrum spes maneat post mortem in statu gloriae.
Co. – Cum spes sit qua id speramus quod non habemus, in patria vero omne quod speravimus jam habeamus, impossibile est post hanc vitam in statu gloriae spem permanere.
5. – Utrum aliquid fidei vel spei remaneat in gloria.
Co. – Nihilomnino spei remanere in gloria potest, fidei vero aliquid remanet, non quidem numero vel specie idem, sed idem genere; ipsa videlicet cognitio.
6. – Utrum remaneat charitas post hanc vitam in gloria.
Co. – Cum charitas sit virtus perfecta, nullam in sui ratione imperfectionem continens, eam in gloria permanere haud dubium est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 118-119.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: