SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVI
De aequalitate virtututum
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum virtus possit esse major vel minor.
Co. – In virtutibus specie diversis una major excellentiorque est alia: ejusdem autem speciei virtus major vel minor secundum seipsam dici non potest; ex parte subjecti vero considerata, major et minor dicitur sive secundum diversa tempora in eodem, sive in diversos hominibus, quorum unus alio melius est dispositus.
2. – Utrum omnes virtutes simul in eodem existentes sint aequales.
Co. – Virtutes omnes in eodem simul existentes, quoad subjecti participationem aequales dicendae sunt quadam proportionis aequalitate, quatenus scilicet omnes aequaliter in homine crescunt; quoad vero speciei rationem, unam alia majorem esse dubium non est.
3. – Utrum virtutes morales praeemineant intellectualibus.
Co. – Quia virtus dicitur ex eo quod est principium actus, ratio virtutis magis competit virtutibus moralibus quam intellectualibus, quamvis virtutes intellectuales sint nobiliores habitus simpliciter.
4. – Utrum justitia sit praecipua inter virtutes morales.
Co. – Justitia, cum inter omnes virtutes morales sit rationi propinquior, quia in voluntate consistens ordinat hominem non solum in seipso sed etiam ad alterum, inter morales praestantissima est, quam in nobilitate fortitudo, et postea temperantia sequitur.
5. – Utrum sapientia sit maxima inter virtutes intellectuales.
Co. – Sapientia, cum altissimam causam quae Deus est consideret, utque causa superior de omnibus aliis virtutibus intellectualibus judicet, easque omnes ordinet, inter virtutes intellectuales omnium maxima dici debet.
6. – Utrum charitas sit maxima inter virtutes theologicas.
Co. – Inter omnes theologicas virtutes charitas, quae propinquius Deum respicit quam caeterae, excellentissima est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 117-118.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: