DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXV

 

De connexione virtututum

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum virtutes morales sint ad invicem connexae.

 

Co. – Virtutes morales perfectas necesse est ad invicem connexas esse, ut altera sine altera esse non valeat.

 

2. – Utrum virtutes morales possint esse sine charitate.

 

Co. – Virtutes illae morales sine charitate esse possunt quae per humanam industriam acquiruntur, non autem quae humanis actibus acquiri nequeunt, sed a Deo infunduntur.

 

3. – Utrum charitas possit esse sine aliis virtutibus moralibus.

 

Co. – Cum charitas sit principium omnium bonorum operum quae hominem in finem ultimum dirigunt, necessario simul cum ipsa omnes morales virtutes infunduntur, quibus homo singula bonorum operum genera perficiat.

 

4. – Utrum fides et spes possint esse sine charitate.

 

Co. – Quamvis fides et spes sine charitate et in hominibus aliquo modo esse possint, virtutis tamen perfectae sine illa rationem non habent.

 

5. – Utrum charitas possit esse sine fide et spe.

 

Co. – Quia nulli cum Deo amicitia, quae charitas dicitur, intercedere potest nisi fidem habeat per quam credat aliquam esse societatem et conversationem hominis cum Deo, et se ad hanc societatem pertinere speret, fieri nullo modo potest ut sine fide et spe charitas existat.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 117.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: