DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXIII

 

De causa virtututum

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum virtus insit nobis a natura.

 

Co. – Virtutes in nobis sunt a natura secundum aptitudinem et inchoationem, non autem secundum perfectionem; praeter virtutes theologicas, quae sunt totaliter ab extrinseco.

 

2. – Utrum aliqua virtus causetur in nobis ex assuetudine operum.

 

Co. – Cum ex malis actibus habitus vitiorum causentur, multo magis ex bonis actibus habitus virtutum causari possunt.

 

3. – Utrum aliquae virtutes morales sint in nobis per infusionem.

 

Co. – Non tantum theologicae virtutes sunt homini divinitus infusae, sed etiam quaedam morales virtutes, quibus nimirum homo in ultimum suum supernaturalem finem speciali quadam ratione fertur.

 

4. – Utrum virtus quam acquirimus ex operum assuetudine sit ejusdem speciei cum virtute infusa.

 

Co. – Cum de virtutibus infusis recte dicatur Deum eas in nobis sine nobis operari, quod de acquisitis dici non potest, virtutes morales infusas ab acquisitis specie distinctas esse oportet.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 116.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: