DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXII

 

De virtututibus theologicis

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum sint aliquae virtutes theologicae.

 

Co. – Praeter morales virtutes, quibus homo juvari potest ad naturalem finem consequendum, superaddendae sunt illi divinitus virtutes per quas ad finem supernaturalem ordinetur, quae theologicae sunt appellatae.

 

2. – Utrum virtutes theologicae distinguantur ab intellectualibus et moralibus.

 

Co. – Virtutes theologicae distinguuntur specie a virtutibus moralibus et intellectualibus quod harum objectum humanam non excedit rationem.

 

3. – Utrum convenienter fides, spes, et charitas ponantur virtutes theologicae.

 

Co. – Tres sunt theologicae virtutes, quibus homo secundum intellectum et voluntatem sequi suam supernaturalem beatitudinem potest: fides videlicet, spes et charitas.

 

4. – Utrum fides sit prior spe, et spes charitate.

 

Co. – Tametsi ordine perfectionis charitas, quae omnium virtutum forma est ac radix, prior sit spe et fide, attamen ordine generationis fides spem, et spes charitatem antecedit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 115.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: