SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LX
De virtutum moralium ab invicem distinctione
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum sit una tantum virtus moralis.
Co. – Cum appetitivae potentiae ad quam moralis virtus pertinet objectum sit bonum appetibile, quod non unius tantum est speciei, etiam ipsas virtutes morales pro objectorum diversitate plures esse oportet.
2. – Utrum virtutes morales quae sunt circa operationes distinguantur ab his quae sunt circa passiones.
Co. – Tametsi aliquae sunt ex moralibus virtutibus circa operationes et passiones, ut earum productivae, quae tamen circa operationes sunt ab his quae circa passiones versantur secundum objectorum diversitatem distinguuntur.
3. – Utrum circa operationes sit tantum una virtus moralis.
Co. – Licet virtutes morales quae circa operationes sunt in quadam generali ratione justitiae conveniant, plures tamen distinguuntur secundum diversas speciales rationes.
4. – Utrum circa diversas passiones diversae sint virtutes morales.
Co. – Impossibile est unam et eamdem virtutem moralem esse circa omnes passiones, quamvis circa passiones contrarias eamdem contingat virtutem esse.
5. – Utrum virtutes morales distinguantur secundum diversa objecta passionum.
Co. – Cum ex ratione perfectio virtutis dependeat, recte secundum objecta passionum, prout diversimode ad rationem comparantur, diversae virtutum moralium species distinguuntur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 114.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: