DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO VI

 

De voluntario et involuntario

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium.

 

Co. – Cum homo maxime sui operis finem cognoscat, et seipsum moveat, in illius actibus maxime voluntarium invenitur.

 

2. – Utrum voluntarium inveniatur in animalibus brutis.

 

Co. – In solis hominibus, finis cognitionem perfectam habentibus, voluntarium secundum perfectam rationem invenitur, in brutis vero animalibus nonnisi secundum imperfectam.

 

3. – Utrum voluntarium possit esse absque omni actu.

 

Co. – Potest nonnunquam voluntarium esse sine exteriori actu cum interiori, ut quando voluntas vult non agere; quandoque vero absque interiori actu, ut cum non vult agere.

 

4. – Utrum violentia voluntati possit inferri.

 

Co. – Impossibile est voluntati quoad proprium ejus actum, qui est velle ipsum, violentiam inferri, sicut contingit quoad actus imperatos, quos videlicet exercet mediante alia potentia quae propter exteriora ab actu suo impediri potest.

 

5. – Utrum violentia causet involuntarium.

 

Co. – Cum violentia sit a principio extrinseco, voluntarium vero, sicut et naturale, a principio intrinseco, necessarium est violentiam causare involuntarium.

 

6. – Utrum metus causet involuntarium simpliciter.

 

Co. – Quod per metum fit, simpliciter voluntarium est, secundum quid autem involuntarium.

 

7. – Utrum concupiscentia causet involuntarium.

 

Co. – Voluntarium aliquid dicitur ex eo quod voluntas in illud fertur: concupiscentia igitur non causat involuntarium, sed magis facit ad hoc quod aliquid sit voluntarium quam quod sit involuntarium.

 

8. – Utrum ignorantia causet involuntarium.

 

Co. – Ignorantia eorum quae quis scire tenetur, voluntarium simpliciter causat, non autem involuntarium; ignorantia vero quae concomitatur voluntatis actum ut de eo quod agitur, quod etiam si sciretur ageretur, non involuntarium facit; ea autem ignorantia quae causa est volendi id quod alias quis non vellet, simpliciter involuntarium facit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 80-81.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: