DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LIX

 

De distinctione virtutum moralium secundum relationem ad passiones

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum virtus moralis sit passio.

 

Co. – Cum virtus moralis non sit motus, sed magis principium appetiti motus, habitus quidam existens, cumque solum ad bonum sese habeat, impossibile est eam passionem esse.

 

2. – Utrum virtus moralis possit esse cum passione.

 

Co. – Si passiones dicantur inordinatae affectiones, cum morali virtute esse nequeunt sic ut post deliberationem eis consentiatur; si vero passiones dicantur quicumque motus appetitus sensitivi secundum quod sunt a ratione ordinati, cum morali virtute esse possunt.

 

3. – Utrum virtus moralis possit esse cum tristitia.

 

Co. – Cum secundum virtutem homo rationi conformetur, tristitia moderata de his quae rationi repugnant potest et debet cum virtute esse; sed tristitiam de his quae virtuti et rationi conveniunt impossibile est cum virtute esse.

 

4. – Utrum omnis virtus moralis sit circa passiones.

 

Co. – Cum virtutum moralium, quaedam ipsas passiones seu motus appetitus sensitivi ordinent et moderentur, quaedam ipsas voluntatis (quae passionis subjectum non est) operationes, certum est non omnem virtutem moralem circa passiones esse.

 

5. – Utrum aliqua virtus moralis possit esse absque passione.

 

Co. – Virtutes morales quae sunt circa operationes et non circa passiones, possunt esse sine passionibus; aliae non possunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 113-114.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: