SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LVIII
De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum omnis virtus sit moralis.
Co. – Cum per virtutes morales homo ad actum inclinetur, haec autem inclinatio appetitivae virtuti proprie conveniat, non omnis virtus dicenda est moralis, sed ea tantum quae in vi appetitiva existit.
2. – Utrum virtus moralis distinguatur ab intellectuali.
Co. – Ut intellectus diversus est ab appetitu, ita morales virtutes ab intellectualibus diversas esse necesse est.
3. – Utrum sufficienter virtus dividatur per moralem et intellectualem.
Co. – Cum omnis virtus humana sit habitus quo homo ad bene operandum vel secundum intellectum vel secundum appetitum perficitur, quaevis virtus humana est vel intellectualis, quae ad intellectum, vel moralis, quae ad appetitum spectat.
4. – Utrum moralis virtus possit esse sine intellectuali.
Co. – Virtus moralis sine quibusdam intellectualibus virtutibus, scilicet sine sapientia, scientia et arte, non autem sine prudentia et intellectu esse potest.
5. – Utrum intellectualis virtus possit esse sine morali.
Co. – Omnes virtutes intellectuales, prudentia excepta, sine morali virtute esse possunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 112-113.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: