SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LVII
De distinctione virtutum intellectualium
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum habitus intellectuales speculativi sint virtutes.
Co. – Cum habitus intellectuales speculativi partem appetitivam non perficiant, sed solam intellectivam, hactenus tantum virtutes dici possunt quod bene operandi facultatem faciant, non autem quod faciant potentia seu habitu bene uti.
2. – Utrum sint tantum tres habitus intellectuales speculativi: scilicet sapientia, scientia, et intellectus.
Co. – Tres sunt habitus intellectuales speculativi: sapientia, quae est de maxime cognoscibilibus secundum naturam, quoad nos autem ultimo cognitis; scientia, quae est de diversis cognoscibilium generibus per ratiocinationem quomodocumque acceptis; et intellectus, qui est simplex et certissima primorum principiorum notitia.
3. – Utrum habitus intellectualis qui est ars, sit virtus.
Co. – Sicut habitus speculativi, sic et ars rationem virtutis eatenus tantum habet quatenus facultatem bene operandi praestat, non autem quasi potentia seu habitu bene uti faciat.
4. – Utrum prudentia sit virtus distincta ab arte.
Co. – Cum prudentia, quae est recta agibilium ab homine existens ratio, rectum hominis appetitum exigat, ars vero sit ratio factibilium non praesupponens appetitum rectum, oportet ipsam ab arte distinctam virtutem esse.
5. – Utrum prudentia sit virtus necessaria homini.
Co. – Prudentia, cum sit virtus dirigens hominem in finem, praestans illi debita et convenientia media, necessaria est homini ad bene vivendum.
6. – Utrum eubulia, synesis, et gnome sint virtutes adjunctae prudentiae.
Co. – Cum prudentia sit virtus praeceptiva, convenienter ei tanquam principaliori eubulia, quae est consiliativa, cum synesi et gnome, quae virtutes sunt judicativae, adjunguntur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 112.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: