SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LV
De virtutibus, quantum ad earum essentias
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum virtus humana sit habitus.
Co. – Cum virtus sit perfectio potentiae in ordine ad actum, necessario virtus est habitus.
2. – Utrum virtus humana sit habitus operativus.
Co. – Virtus humana cum sit perfectio potentiae in ordine ad opus, oportet ipsam esse habitum operativum.
3. – Utrum virtus humana sit habitus bonus.
Co. – Virtus humana, quae est habitus operativus, cum disponat hominem in ordine ad ultimum in quod potest, necessario bonus est habitus, et boni operativus.
4. – Utrum virtus convenienter definiatur.
Co. – Virtus est bona qualitas seu habitus mentis, qua recte vivitur et qua nullus male utitur, et quam Deus in nobis sine nobis operatur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 110-111.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: