SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LIV
De distinctione habituum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum multi habitus possint esse in una potentia.
Co. – Sicut unius potentiae plures actus esse possunt, ita in una eademque potentia plures habitus esse valent.
2. – Utrum habitus distinguantur secundum objecta.
Co. – Secundum tria habitus specie distinguuntur: secundum principia activa talium dispositionum, secundum naturam, secundum objecta specie differentia.
3. – Utrum habitus distinguantur secundum bonum et malum.
Co. – Distinguuntur habitus per bonum et malum prout disponunt hominem in ordine ad naturam vel ad actum convenientem vel dissonantem naturae, seu etiam in ordine ad actum convenientem naturae superiori vel naturae inferiori.
4. – Utrum unus habitus ex multis habitibus constituatur.
Co. – Habitus est qualitas una simplex, non ex pluribus habitibus constituta; licet enim ad multa se extendat, id non fit nisi in ordine ad unum, a quo habet unitatem.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 110.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: