DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LIII

 

De corruptione et diminutione habituum

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum habitus corrumpi possit.

 

Co. – Corrumpi contingit per se vel per accidens quoscumque habitus qui vel contrarium habent vel in subjectis sunt quae corrumpi possint.

 

2. – Utrum habitus possit diminui.

 

Co. – Sicut contingit habitus augeri, et ita diminui ex his causis possunt ex quibus corrumpuntur.

 

3. – Utrum habitus corrumpatur vel diminuatur per solam cessationem ab opere.

 

Co. – Sicut ex actibus generatur et augetur habitus, ita cessare ab actu diminuit et tollit nonnunquam habitum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 110.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: