DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LII

 

De augmento habituum

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum habitus augeantur.

 

Co. – Habitus et dispositiones, cum dicantur secundum ordinem ad aliquid et secundum se, et ut participantur a suis subjectis, intentionem et remissionem seu augmentum suscipere possunt.

 

2. – Utrum habitus augeantur per additionem.

 

Co. – Habitus secundum subjecti participationem, qua videlicet subjectum perfectius participat formam praeexistentem, augentur, sed non per additionem formae ad formam; scientia tamen per additionem secundum seipsam aliquando aucta dicitur, quatenus se ad plura extendit.

 

3. – Utrum quilibet actus augeat habitum.

 

Co. – Actus quilibet si intentioni habitus aequetur et ei proportionetur, augere habitum et perfectiorem reddere potest; secus vero si ab intentione habitus deficiat et negligenter fiat.

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 109.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: