DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LI

 

De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum aliquis habitus sit a natura.

 

Co. – Cum inter alios habitus intellectus principiorum omnibus insitus sit, aliquis a natura habitus inest.

 

2. – Utrum aliquis habitus causetur ex actibus.

 

Co. – Ex multiplicatis actibus generatur quaedam qualitas in potentia passiva et mota, quae nominatur habitus.

 

3. – Utrum per unum actum possit generari habitus.

 

Co. – Habitus virtutis necesse est ex pluribus actibus causari, apprehensivarum vero potentiarum habitus nonnunquam unico actu sicut et habitus corporales acquiruntur.

 

4. – Utrum aliqui habitus sint hominibus infusi a Deo.

 

Co. – Cum ad finem qui facultatem naturae humanae excedit habitibus quibusdam homo disponatur, habitus quosdam a Deo infundi necessum est.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 108.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: