DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO L

 

De subjecto habituum

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in corpore sit aliquis habitus.

 

Co. – Habitus, prout sunt in subjecto in ordine ad opus, non sunt principaliter in corpore ut in subjecto; ut vero disponunt subjectum in ordine ad formam, sic in corpore sunt ut habituales quaedam dispositiones illius.

 

2. – Utrum anima subjectum sit habitus secundum suam essentiam, vel secundum suam potentiam.

 

Co. – Quia anima est principium operationum per suas potentias, ideo secundum hoc habitus sunt in anima secundum potentias.

 

3. – Utrum in potentiis sensitivae partis possit esse aliquis habitus.

 

Co. – In potentiis sensitivis prout ex instinctu naturae operantur non sunt aliqui habitus, sed prout ex rationis judicio.

 

4. – Utrum in ipso intellectu sit aliquis habitus.

 

Co. – Sunt in intellectu habitus aliqui, scilicet scientia, sapientia et intellectus, quorum operatio intellectui competit.

 

5. – Utrum in voluntate sit aliquis habitus.

 

Co. – Cum voluntas sit quaedam animae rationalis potentia, ac proinde diversimode ad agendum ordinari possit, necesse est in ea aliquem habitum esse, videlicet justitiam.

 

6. – Utrum in angelis sit aliquis habitus.

 

Co. – Non sunt in angelis habitus qui sunt dispositiones ad esse naturale, bene vero habitus quibus disponuntur ad Deum voluntate et intellectu attingendum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 108.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: