DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO V

 

De adeptione beatitudinis

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

 

1. – Utrum homo possit consequi beatitudinem.

 

Co. – Cum homo sit universalis boni per intellectum capax, quod et voluntate appetere potest, possibile est homini beatitudinem adipisci.

 

2. – Utrum unus homo possit esse beatior altero.

 

Co. – Non potest beatitudo una ex parte objecti alia major esse, sed secundum fruitionem ejus, quia alius est alio melius dispositus ad eam, unus altero beatior esse potest.

 

3. – Utrum aliquis in hac vita possit esse beatus.

 

Co. – Cum perfecta beatitudo in visione divinae essentiae consistens omne malum excludat, haec autem vita miseriis variis sit obnoxia, constat eam in hac vita haberi non posse.

 

4. – Utrum beatitudo habita possit amitti.

 

Co. – Possibile est ab imperfecta beatitudine, qualis in hac vita haberi potest, deficere, non autem a perfecta quae, quoniam in visione divinae essentiae consistit, omne malum excludit.

 

5. – Utrum homo per sua naturalia possit acquirere beatitudinem.

 

Co. – Non potest homo suis naturalibus viribus beatitudinem illam quae in visione divinae essentiae consistit adipisci sicut quae in hac vita haberi potest.

 

6. – Utrum homo consequatur beatitudinem per actionem alicujus superioris creaturae.

 

Co. – Cum beatitudo sit quoddam bonum excedens naturam creatam, impossibile est homini eam conferri actione alicujus naturae creatae; sed fit solo Deo agente homo beatus.

 

7. – Utrum requirantur aliqua opera bona ad hoc quod homo beatitudinem consequatur a Deo.

 

Co. – Solus Deus natura beatus est, angeli vero divinae naturae proximiores unico motu beatitudinem sunt consecuti, quam pluribus motibus, seu actionibus meritoriis, Deus voluit ut homines consequerentur.

 

8. – Utrum omnis homo appetat beatitudinem.

 

Co. – Quanquam non omnes id appetant in quo beatitudo vera consistit, omnes tamen universale et perfectum bonum naturaliter appetere certum est, in quo consistit communis ratio beatitudinis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 79-80.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIII, Kraków 2013

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: